|
ATTENTION, CA VA COMMENCER, Plaute
texte 2 ( texte 1 - 3
)
Scortum exoletum nequis in proscenio
Sedeat, neu lictor verbum, aut virgae mutiant.
Neu designator praeter os obambulet,
Neu sessum ducat, dum histrio in scena siet.
Diu qui domi otiosi dormierunt, decet
Animo aequo nunc stent, vel dormire temperent.
Servi ne obsideant, liberis ut sit locus [...].
Nutrices pueros infanteis minutulos
Domi ut procurent, neu quae spectatum adferant [...].
Matronae tacitae spectent, tacitae rideant,
Canora heic voce sua tinnire temperent ;
Domum sermones fabulandi conferant,
Ne et heic viris sint et domi molestiae.
Quod ad ludorum curatores adtinet,
Ne palma detur quoiquam artifici injuria,
Neve ambitionis causa extrudantur foras,
Quo deteriores anteponantur bonis.
Et hoc quoque etiam, quod paene oblitus fui :
Dum ludi fiunt, in popinam, pedisequi,
Inruptionem facite, nunc dum obcasio 'st.
Nunc demum scribilitae aestuant, obcurrite.
Plaute, Prologue, Le Carthaginois. ( Poenulus )
|
|