Olli subridens
hominum sator atque deorum
vultu, quo caelum tempestatesque
serenat, 255
oscula libavit natae, dehinc talia fatur:
«Parce metu, Cytherea, manent immota tuorum
fata tibi; cernes urbem et promissa Lavini
moenia, sublimemque feres ad sidera caeli
magnanimum Aeneam; neque me sententia vertit. 260
Hic tibi (fabor enim, quando haec te cura remordet,
longius et volvens fatorum arcana movebo)
bellum ingens geret Italia populosque feroces
contundet moresque viris et moenia ponet,
tertia dum Latio regnantem viderit
aestas, 265
ternaque transierint Rutulis hiberna subactis.
At puer Ascanius, cui nunc cognomen Iulo
additur (Ilus erat, dum res stetit Ilia regno),
triginta magnos volvendis mensibus orbes
imperio explebit, regnumque ab sede
Lavini 270
transferet, et longam multa vi muniet Albam.
Hic jam ter centum totos regnabitur annos
gente sub Hectorea, donec regina sacerdos
Marte gravis geminam partu dabit Ilia prolem.
Inde lupae fulvo nutricis tegmine
laetus 275
Romulus excipiet gentem et Mavortia condet
moenia Romanosque suo de nomine dicet.
His ego nec metas rerum nec tempora pono:
imperium sine fine dedi. Quin aspera Juno,
quae mare nunc terrasque metu caelumque fatigat, 280
consilia in melius referet, mecumque fovebit
Romanos, rerum dominos gentemque togatam.
Sic placitum. [...]
Nascetur pulchra Troianus origine Caesar,
imperium Oceano, famam qui terminet astris,
Iulius, a magno demissum nomen Iulo.
Hunc tu olim caelo spoliis Orientis onustum
accipies secura; vocabitur hic quoque votis. 290
Aspera tum positis mitescent saecula bellis;
cana Fides et Vesta, Remo cum fratre Quirinus
jura dabunt; dirae ferro et compagibus arctis
claudentur Belli portae; Furor impius intus
saeva sedens super arma et centum vinctus haenis 295
post tergum nodis fremet horridus ore cruento.»
D'après:
Virgile,
Enéide, Livre I, 255-296 (numérotation contemporaine).
Paris, Chez Jean Barbou, MDCCXVI.